- BONOSUS
- I.BONOSUSEpiscopus Macedo in haeresin abreptus, Photini instauravit errores, virginitatem Mariae perpetuam inficiatus. A. C. 389.II.BONOSUSRoman. Imperator. filius literarii Paedagogi, auctore Vopiscô. c. 1. Omnium bibacissimus fuit, de quo Aurelianus dicebat, Non ut vivat natus est, sed ut bibat. ibid.Si quando legati Barbari ad eum venissent, ipsis propinabat, ut eos inebriarert, quo ab iis per vinum omnia coguosceret, ac extorqueret veritatem. Postea cum a Probo superatus, laqueô vitam finivisset, emanavit iocus, Amphoram pendere, non hominem. Filiis autem eius duobus, ut et matri eorum Hunilae Gothi cuiusdam Regis filiae, pepercit Imperator, A. C 280. Vopisc. in Bonoso. c. 15.III.BONOSUSScholasticus quidam, cuius haec acute dicta in veter. exemplari Salmas. reperit. De incestu: Incestum si promiseris, perii ---- si negaveris, tu perusti. De funambulo: Vidi hominem pendere cum via, cui latior erat planta, quam emita. etc. Multi alii eiusdem nominis occurrunt in Veter. scriptis: Eius vero origo a Bonus est, pro quo Bonosus illa aetas loquebatur; sicut canosas, pro canus, legimus, apud Valerianum Ep. ad Probum. Salmas. ad Vopisc. in Bonoso. c. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.